1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit11 consilium custodiet te prudentia servabit te12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis15 quorum viae perversae et infames gressus eorum16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos17 et relinquit ducem pubertatis suae18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
Publicidade
Provérbios 2
Veja também
Publicidade