Publicidade

Provérbios 20

1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Veja também

Publicidade