1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Publicidade
Provérbios 21
Veja também
Publicidade