Publicidade

Provérbios 23

1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Veja também

Publicidade