1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio26 labia deosculabitur qui recta verba respondet27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
Publicidade
Provérbios 24
Veja também
Publicidade