Publicidade

Provérbios 27

1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Veja também

Publicidade