Publicidade

Provérbios 29

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Veja também

Publicidade