1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
Publicidade
Provérbios 3
Veja também
Publicidade