Publicidade

Provérbios 30

1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Veja também

Publicidade