Publicidade

Provérbios 31

1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Veja também

Publicidade