1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
Publicidade
Provérbios 4
Veja também
Publicidade