1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso13 annuit oculis terit pede digito loquitur14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
Publicidade
Provérbios 6
Veja também
Publicidade