6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
Publicidade
Provérbios 6
Publicidade
Veja também
Publicidade