1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam11 non est intellegens non est requirens Deum12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem16 contritio et infelicitas in viis eorum17 et viam pacis non cognoverunt18 non est timor Dei ante oculos eorum19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
Publicidade
Romanos 3
Veja também
Publicidade