Publicidade

Romanos 3

21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue