Publicidade

Romanos 3

9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam11 non est intellegens non est requirens Deum12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem16 contritio et infelicitas in viis eorum17 et viam pacis non cognoverunt18 non est timor Dei ante oculos eorum19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue