14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
Publicidade
Romanos 7
Veja também
Publicidade