Publicidade

Romanos 8

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Veja também

Publicidade
Romanos
Ver todos os capítulos de Romanos