Publicidade

Tiago 3

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Veja também

Publicidade
Tiago
Ver todos os capítulos de Tiago