Publicidade

Tiago 4

13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

Veja também

Publicidade
Tiago
Ver todos os capítulos de Tiago