Publicidade

Agradecimento pela família

Por Bíblia Online –

Agradecer pela família é reconhecer a bênção mais preciosa que Deus nos concede. Os filhos são herança do Senhor — cada membro da família é presente divino a ser celebrado.

3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.

4 non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.

27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.

9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,

28 Afferte Domino, familiae populorumafferte Domino gloriam et imperium;

17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: " Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ".

19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,sicut et ego hodie;pater filiis notam faciet veritatem tuam.

Publicidade