Publicidade

Agradecimento pela vida

Por Bíblia Online –

Agradecer pela vida é reconhecer que cada respiração é dom de Deus. Toda criatura que tem fôlego louve ao Senhor — porque Ele nos formou e nos sustenta com amor.

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi

6 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum7 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

Publicidade