Ascensão
A ascensão de Jesus ao céu é a coroação de sua obra redentora. Ele subiu à destra do Pai, de onde voltará com poder e glória para buscar os seus.
9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria