Publicidade

Bíblia

Por Bíblia Online –

A Bíblia é a Palavra de Deus — viva, eficaz e mais cortante que espada de dois gumes. Toda Escritura é inspirada por Deus e útil para ensinar, repreender, corrigir e instruir em justiça.

Inspiração divina

Toda Escritura é inspirada por Deus. Homens santos falaram da parte de Deus movidos pelo Espírito Santo.

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

Poder da Palavra

A Palavra de Deus é viva e eficaz. O céu e a terra passarão, mas as minhas palavras jamais passarão.

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

Estudar e pregar

Os bereanos examinavam as Escrituras diariamente. Procura apresentar-te a Deus aprovado como obreiro que maneja bem a Palavra.

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum

10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

Revelação e fidelidade

A Palavra do Senhor veio aos profetas. A graça de Deus se manifestou na Escritura para a salvação de todos.

8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens

1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel

8 et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Viver pela Palavra

Não só de pão vive o homem. Nada acrescentes nem diminuas. A Palavra é alimento, guia e espada do cristão.

5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto

6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit

12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Publicidade