Buscar a Deus
Buscar a Deus é o chamado mais urgente da Bíblia. Buscai primeiro o Reino de Deus. Os que buscam de todo coração encontram — porque Ele se deixa encontrar pelos que o procuram.
Buscai ao Senhor
Buscai ao Senhor enquanto se pode achar. Buscai e achareis. O Senhor recompensa os que o buscam com diligência.
Quærite Dominum dum inveniri potest ;
invocate eum dum prope est.
Quærite Dominum dum inveniri potest ;
invocate eum dum prope est.
Quæsierunt me qui ante non interrogabant ;
invenerunt qui non quæsierunt me.
Dixi : Ecce ego, ecce ego,
ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
Qui dat lasso virtutem,
et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Deficient pueri, et laborabunt,
et juvenes in infirmitate cadent ;
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilæ :
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.
Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum. In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum : pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro. Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini. Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum. Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron. Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem. Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
De todo o coração
Buscar-me-eis e me achareis quando me buscardes de todo o coração. O Senhor é bom para os que o buscam.
Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,
et quasi malleus conterens petram ?
Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis
et a lingua dolosa.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis
et a lingua dolosa.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;
visita nos in salutari tuo :
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;
visita nos in salutari tuo :
Dominus fortitudo plebis suæ,
et protector salvationum christi sui est.
In finem. Psalmus David.
Buscar e encontrar
Pedi e dar-se-vos-á. O Senhor está perto de todos os que o invocam em verdade. Quem o busca não ficará insatisfeito.
Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Et factus est Dominus refugium pauperi ;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Et factus est Dominus refugium pauperi ;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Confundantur et revereantur quærentes animam meam ;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Omnia ossa mea dicent :
Domine, quis similis tibi ?
eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;
egenum et pauperem a diripientibus eum.
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ;
non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
Qui ingreditur sine macula,
et operatur justitiam ;
In finem. Psalmus David.
Eripe me, Domine, ab homine malo ;
a viro iniquo eripe me.
Dirige me in veritate tua, et doce me,
quia tu es Deus salvator meus,
et te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Força na busca
Buscai o bem e não o mal. Sede fortalecidos no Senhor. A busca por Deus traz renovação e plenitude de vida.
Quia hæc dicit Dominus domui Israël :
Quærite me, et vivetis.
Quia hæc dicit Dominus domui Israël :
Quærite me, et vivetis.
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
Justificationes tuas custodiam ;
non me derelinquas usquequaque.
Beth In quo corrigit adolescentior viam suam ?
in custodiendo sermones tuos.
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,
et hauriet jucunditatem a Domino.
Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;
qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :
quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,
et spes tua non peribit.