Publicidade

Convicção

Por Bíblia Online

A convicção cristã é firmeza de fé que não se abala diante da oposição. É a certeza interior que compele a proclamar a verdade com ousadia, independentemente das consequências.

Ousadia para falar

Recebereis poder e sereis minhas testemunhas. A convicção do Espírito nos equipa para proclamar com coragem e sem vergonha.

sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.

Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.

Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :

Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

Firmeza e confiança

Não temas diante dos homens. A Palavra de Deus é fogo na boca do profeta e firmeza na vida do crente.

Et dixit Dominus ad me :

Noli dicere : Puer sum :

quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,

et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.

Super montem excelsum ascende,

tu qui evangelizas Sion ;

exalta in fortitudine vocem tuam,

qui evangelizas Jerusalem :

exalta, noli timere.

Dic civitatibus Juda :

Ecce Deus vester :

Dominus dedit mihi

linguam eruditam,

ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.

Erigit mane,

mane erigit mihi aurem,

ut audiam quasi magistrum.

ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.

conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

Qui timet hominem cito corruet ;

qui sperat in Domino sublevabitur.

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

Seja o primeiro
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-07-05_19-25-13-