Pular para o conteúdo
Publicidade

Guardar o coração

Por Bíblia Online

Guardar o coração é o mandamento mais urgente de Provérbios. Sobre tudo o que se deve guardar, guarda o teu coração, porque dele procedem as fontes da vida.

Sobre tudo, guarda o coração

O coração é a nascente de tudo — pensamentos, desejos, decisões. Guardá-lo é proteger toda a vida espiritual e emocional.

Omni custodia serva cor tuum,

quia ex ipso vita procedit.

Præbe, fili mi, cor tuum mihi,

et oculi tui vias meas custodiant.

Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,

et præcepta mea cor tuum custodiat :

longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,

apponent tibi.

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Coração puro e renovado

Cria em mim um coração puro, ó Deus. Os puros de coração verão a Deus — e o Espírito renova nosso interior.

Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;

speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.

Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,

qui tribulant me inimici mei,

ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;

si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.

Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;

protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

Laudans invocabo Dominum,

et ab inimicis meis salvus ero.

Circumdederunt me dolores mortis,

et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;

molas leonum confringet Dominus.

Guardar com a Palavra

Não vos conformeis com este mundo. A Palavra de Deus guardada no coração nos protege do pecado e nos direciona.

Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

Vigilância e paz

A paz de Deus guarda nossos corações em Cristo Jesus. Chegai-vos a Deus, purificai os corações — e Ele estará convosco.

Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.

Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.

Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :

Seja o primeiro