Marido e mulher
O casamento é aliança sagrada entre marido e mulher, instituída por Deus desde o Éden. A Bíblia define papéis complementares fundados em amor, respeito e fidelidade mútua.
Instituição divina
Deus criou homem e mulher e os uniu em uma só carne. O casamento é projeto divino que reflete o amor de Cristo pela Igreja.
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere
Papéis no casamento
O marido ama e a mulher respeita. Ambos se submetem voluntariamente a Deus e um ao outro, em parceria e unidade.
25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant2 considerantes in timore castam conversationem vestram
7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
Fidelidade e união
O casamento é honroso e deve ser preservado com fidelidade. O cordão de três dobras não se rompe facilmente.
9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
Permanecer juntos
O que Deus uniu, o homem não separe. A Bíblia protege o casamento e orienta sobre convivência, perdão e perseverança conjugal.
1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua