Publicidade

Mulher

Por Bíblia Online –

A Bíblia celebra a mulher como obra-prima da criação divina. Ela é elogiada por sua sabedoria, força, beleza interior e papel fundamental na família e na sociedade.

A mulher na criação

Deus criou o homem e a mulher à sua imagem. A mulher foi formada como ajudadora idônea — parceira de igual dignidade e valor.

27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

Virtude e caráter

A beleza é vã e a formosura passageira, mas a mulher que teme ao Senhor é digna de louvor. Seu caráter é seu maior tesouro.

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis

Sabedoria e serviço

As mulheres da Bíblia foram líderes, profetisas e discípulas fiéis. Jesus honrou as mulheres e as incluiu em seu ministério.

1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

Publicidade