1 Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia qu postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias : et quia sunt potentes viribus.

2 Et audierunt prlia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum :

3 et quanta fecerunt in regione Hispani, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, qu illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia :

4 locaque qu longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terr, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna : ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.

5 Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos :

6 et Antiochum magnum regem Asi, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis :

7 et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,

8 et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum : et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi,

9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos : et innotuit sermo his,

10 et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem :

11 et residua regna, et insulas, qu aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt.

12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, qu erant proxima, et qu erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos :

13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde.

14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.

15 Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut qu digna sunt, gerant :

16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari univers terr su, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.

17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :

18 et ut auferrent ab eis jugum Grcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Isral.

19 Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt :

20 Judas Machabus, et fratres ejus, et populus Judorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.

21 Et placuit sermo in conspectu eorum.

22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis reis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :

23 Bene sit Romanis, et genti Judorum, in mari et in terra in ternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.

24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,

25 auxilium feret gens Judorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :

26 et prliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.

27 Similiter autem et si genti Judorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :

28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :

29 secundum hc verba constituerunt Romani populo Judorum.

30 Quod si post hc verba hi aut illi addere aut demere ad hc aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et qucumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.

31 Sed et de malis, qu Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judos ?

32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.