1 Und der König Ahasveros legte dem Lande und den Inseln des Meeres eine Abgabe auf. 2 Und alle Taten seiner Gewalt und seiner Macht und die Beschreibung der Größe Mordokais, zu welcher O. wie der König ihn erhob, sind sie nicht geschrieben in dem Buche der Chroniken der Könige der Meder und Perser? 3 Denn Mordokai, der Jude, war der Zweite nach dem König Ahasveros, und groß bei den Juden, und wohlgefällig der Menge seiner Brüder; er suchte das Wohl seines Volkes und redete zur Wohlfahrt seines ganzen Geschlechts. W. Samens
1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : 3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. 5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman. 8 Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.