1 Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: " Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: "Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel" ".
3 Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel.
4 Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit:
5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
6 Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: "Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ", significantes: " Non ingredietur David huc .
7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David.
8 Dixerat enim David in die illa: " Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ". Idcirco dicitur in proverbio: " Caecus et claudus non intrabunt in domum .
9 Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
10 Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo.
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David.
12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.
13 Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae.
14 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon
15 et Iebahar et Elisua et Napheg
16 et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet.
17 Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium;
18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19 Et consuluit David Dominum dicens: " Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea? ". Et dixit Dominus ad David: "Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua ".
20 Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: "Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ". Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius.
22 Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim.
23 Consuluit autem David Dominum, qui respondit: " Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium
24 et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim ".
25 Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer.
1 Vieram todas as tribos ter com Davi em Hebrom e disseram: Eis-nos aqui, somos teus ossos e tua carne.
2 Em tempos idos quando Saul era rei sobre nós, eras tu o que fazias que Israel saísse e entrasse. Jeová te disse: Tu apascentarás o meu povo de Israel, e tu serás príncipe sobre Israel.
3 Todos os anciãos de Israel vieram ter com o rei em Hebrom, e o rei Davi fez com eles aliança em Hebrom diante de Jeová. Ungiram a Davi rei sobre Israel.
4 Tinha Davi trinta anos quando começou a reinar, e reinou quarenta anos.
5 Em Hebrom reinou sete anos e seis meses sobre Judá: e em Jerusalém reinou trinta e três anos sobre todo o Israel e Judá.
6 Foi o rei com seus homens a Jerusalém contra os jebuseus, que habitavam naquela terra; os quais disseram a Davi: Não entrarás aqui, porque os cegos e os coxos te repelirão, querendo dizer com isso: Davi não poderá entrar aqui.
7 Todavia Davi tomou a fortaleza de Sião: esta é a cidade de Davi.
8 Disse Davi naquele dia: Todo o que ferir os jebuseus, suba ao canal e fira os cegos e os coxos, a quem a alma de Davi aborrece. Por isso se diz: Nem cego nem coxo entrará na casa.
9 Davi habitou na fortaleza, e chamou-lhe a cidade de Davi. Levantou edifícios ao redor desde Milo, e para dentro.
10 Davi ia-se engrandecendo cada vez mais, porque Jeová, Deus dos exércitos, era com ele.
11 Hirão, rei de Tiro, enviou mensageiros a Davi, e madeira de cedro, e carpinteiros e pedreiros, que edificaram uma casa para Davi.
12 Reconheceu Davi que Jeová o tinha estabelecido rei sobre Israel, e que tinha exaltado o reino dele por amor do seu povo de Israel.
13 Tomou Davi para si ainda concubinas e mulheres de Jerusalém, depois que viera de Hebrom; e nasceram a Davi mais filhos e filhas.
14 Estes são os nomes dos que lhe nasceram em Jerusalém; Samua, Sobabe, Natã e Salomão;
15 Ibar, Elisua, Nefegue e Jafia;
16 Elisama, Eliada e Elifelete.
17 Quando os filisteus ouviram que Davi fora ungido rei sobre Israel, subiram todos em busca dele; o que ouvindo, Davi desceu à fortaleza.
18 Os filisteus tinham vindo, e se tinham espalhado pelo vale de Refaim.
19 Davi consultou a Jeová, dizendo: Subirei contra os filisteus? entregar-mos-ás nas mãos? Respondeu Jeová a Davi: Sobe, pois, sem falta, te entregarei nas mãos os filisteus.
20 Veio Davi a Baal-Perazim, e ali os derrotou. Ele disse: Jeová rompeu os meus inimigos diante de mim, como as águas rompem barreiras. Por isso chamou o nome daquele lugar Baal-Perazim.
21 Os filisteus deixaram lá os seus ídolos, e Davi e seus homens os levaram.
22 Os filisteus tornaram a subir, e espalharam-se pelo vale de Refaim.
23 Quando Davi consultou a Jeová, respondeu Ele: Não subirás; toma por detrás deles, e dá sobre eles por defronte das balsamárias.
24 Ao ouvires o som de passos pelas copas das balsamárias, apressar-te-ás, porque Jeová marcha diante de ti para ferir ao arraial dos filisteus.
25 Fez Davi, como Jeová lhe havia ordenado; e feriu os filisteus desde Geba até Gezer.