1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
2 et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quid sunt haec?". Et dixit ad me: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem".
3 Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;
4 et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
5 Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
6 Et dixi: "Quo tu vadis?". Et dixit ad me: "Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius".
7 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius;
8 et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
9 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
14 Iubila et laetare, filia Sion,quia ecce ego venioet habitabo in medio tui,ait Dominus.
15 Et applicabuntur gentes multaead Dominum in die illaet erunt ei in populum.Et habitabo in medio tui,et scies quia Dominus exercituummisit me ad te.
16 Et possidebit Dominus Iudampartem suam super terram sanctamet eliget adhuc Ierusalem.
17 Sileat omnis caro a facie Domini,quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
1 Levantei os meus olhos, e vi, e eis um homem que tinha na mão um cordel de medir.
2 Então perguntei: Para onde vais tu? Respondeu-me ele: Para medir a Jerusalém, a fim de ver qual é a sua largura, e qual o seu comprimento.
3 Eis que saiu para fora o anjo que falava comigo, e outro anjo saiu-lhe ao encontro
4 e disse-lhe: Corre, fala a este mancebo: Jerusalém será habitada como aldeias não muradas por causa da multidão de homens e de animais que haverá nela.
5 Pois eu, diz Jeová, lhe serei um muro de fogo ao redor, e serei a glória no meio dela.
6 Ah, ah! fugi da terra do norte, diz Jeová, porque vos tenho espalhado como os quatro ventos do céu, diz Jeová.
7 Ah! Sião, escapa tu que habitas com a filha de Babilônia.
8 Pois assim diz Jeová dos exércitos: Para obter a glória, enviou-me às nações que vos despojaram; porque aquele que tocar em vós, toca na menina do seu olho.
9 Pois eis que agitarei a minha mão sobre eles, e eles virão a ser o despojo dos que os serviam; e sabereis que Jeová dos exércitos me enviou.
10 Canta e regozija-te, filha de Sião: porque eis que venho, e habitarei no meio de ti, diz Jeová.
11 Naquele dia muitas nações se ajuntarão a Jeová, e serão o meu povo; habitarei no meio de ti, e saberás que Jeová dos exércitos me enviou a ti.
12 Jeová herdará a Judá como a sua porção na terra santa, e ainda escolherá a Jerusalém.
13 Cala-te, toda a carne, diante de Jeová; porque ele se levantou da sua santa habitação.