2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
Publicidade
1 Pedro 4
Veja também
Publicidade