1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.

3 Si repletae fuerint nubes,imbrem super terram effundent;si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

4 Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet.

5 Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

6 Mane semina semen tuum,et vespere ne cesset manus tua,quia nescis quid magis prosit,hoc aut illud,et si utrumque simul melius erit.

7 Dulce lumen,et delectabile est oculis videre solem.

8 Si annis multis vixerit homoet in his omnibus laetatus fuerit,meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit:omne, quod venerit, vanitas.

9 Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua,et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae,et ambula in viis cordis tuiet in intuitu oculorum tuorumet scito quod pro omnibus hisadducet te Deus in iudicium.

10 Aufer curam a corde tuoet amove malum a carne tua;adulescentia enim et iuventus vanae sunt.