1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:2 " Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ".3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam;4 et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.5 Et factum est verbum Domini ad me dicens:6 " Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Publicidade
Jeremias 18
Veja também
Publicidade