1 Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos;

2 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.

3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: " Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique.

4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.

6 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium ".

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum;fortior me fuisti et invaluisti.Factus sum in derisum tota die,omnes subsannant me.

8 Quia quotiescumque loquor, vociferor,iniquitatem et vastitatem clamito;et factus est mihi sermo Dominiin opprobrium et in derisum tota die.

9 Et dixi: " Non recordabor eiusneque loquar ultra in nomine illius ".Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuansclaususque in ossibus meis:et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorumet terrorem in circuitu: Denuntiate, et denuntiemus eum ".Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: Forte decipietur, et praevalebimus adversus eumet consequemur ultionem ex eo ".

11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis;idcirco, qui persequuntur me,cadent et infirmi erunt.Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt;opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum,probator iusti, qui vides renes et cor,videam, quaeso, ultionem tuam ex eis;tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino, laudate Dominum,quia liberavit animam pauperisde manu malorum.

14 Maledicta dies, in qua natus sum;dies, in qua peperit me mater mea,non sit benedicta.

15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meodicens: " Natus est tibi puer masculus "et gaudio laetificavit eum;

16 sit homo ille, ut sunt civitates,quas subvertit Dominuset non paenituit eum:audiat clamorem maneet ululatum in tempore meridiano,

17 qui non me interfecit a vulva,ut fieret mihi mater mea sepulcrum,et vulva eius conceptus aeternus.

18 Quare de vulva egressus sum,ut viderem laborem et dolorem,et consumerentur in confusione dies mei?