1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2 " Potestas et terror apud eum est,qui facit pacem in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum eius?Et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo,aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet,et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6 quanto magis homo putredo,et filius hominis vermis ".