1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:

2 " Quis est iste obscurans consiliumsermonibus imperitis?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos;interrogabo te, et edoce me.

4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?Indica mihi, si habes intellegentiam.

5 Quis posuit mensuras eius, si nosti?Vel quis tetendit super eam lineam?

6 Super quo bases illius solidatae sunt?Aut quis demisit lapidem angularem eius,

7 cum clamarent simul astra matutina,et iubilarent omnes filii Dei?

8 Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de visceribus procedens,

9 cum ponerem nubem vestimentum eiuset caligine illud quasi fascia obvolverem?

10 Definivi illud terminis meiset posui vectem et ostia

11 et dixi: Usque huc venies et non procedes ampliuset hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculoet assignasti aurorae locum suum,

13 et, cum extrema terrae teneres,excussi sunt impii ex ea?

14 Vertetur in lutum signatumet stabit sicut vestimentum.

15 Cohibetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es scaturigines mariset in novissimis abyssi deambulasti?

17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,et ostia tenebrosa vidisti?

18 Numquid considerasti latitudinem terrae?Indica mihi, si nosti omnia:

19 In qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit;

20 ut ducas unumquodque ad terminos suoset intellegas semitas domus eius?

21 Novisti, nam tunc natus eras,et numerus dierum tuorum multus!

22 Numquid ingressus es thesauros nivisaut thesauros grandinis aspexisti,

23 quae praeparavi in tempus angustiae,in diem pugnae et belli?

24 Per quam viam spargitur lux,diffunditur ventus urens super terram?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursumet viam fulmini tonanti,

26 ut plueret super terram absque homine,in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,

27 ut impleret inviam et desolatamet produceret herbas in terra arida?

28 Quis est pluviae pater,vel quis genuit stillas roris?

29 De cuius sinu egressa est glacies,et pruinam de caelo quis genuit?

30 In similitudinem lapidis aquae durantur,et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadumaut funiculum Arcturi poteris solvere?

32 Numquid produces Coronam in tempore suoet Ursam cum filiis ducis tu?

33 Numquid nosti leges caeliet pones scripturam eius in terra?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te?

35 Numquid mittes fulgura, et ibuntet dicent tibi: "Adsumus!"?

36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,vel quis dedit gallo intellegentiam?

37 Quis recensebit nubes in sapientia,et utres caeli quis declinabit,

38 quando funditur pulvis in solidum,et glebae compinguntur?

39 Numquid capies leaenae praedamet animam catulorum eius implebis,

40 quando cubant in antriset in specubus insidiantur?

41 Quis praeparat corvo escam suam,quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,eo quod non habeant cibos?