Publicidade

Provérbios 9

1 Sapientia aedificavit sibi domum,excidit columnas septem;2 immolavit victimas suas, miscuit vinumet proposuit mensam suam.3 Misit ancillas suas, ut vocarentad arcem et ad excelsa civitatis:4 " Si quis est parvulus, veniat ad me ".Et vecordi locuta est:5 " Venite, comedite panem meumet bibite vinum, quod miscui vobis;6 relinquite infantiam et viviteet ambulate per vias prudentiae ".7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit;et, qui arguit impium, sibi maculam generat.8 Noli arguere derisorem, ne oderit te;argue sapientem, et diliget te.9 Da sapienti, et sapientior fiet;doce iustum, et addet doctrinam.10 Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vitae.12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;si autem illusor, solus portabis malum.13 Mulier stulta est clamosa,fatua et nihil sciens;14 sedit in foribus domus suaesuper sellam in excelsis urbis,15 ut vocaret transeuntes per viamet pergentes itinere suo:16 " Qui est parvulus, declinet ad me ".Et vecordi locuta est:17 " Aquae furtivae dulciores sunt,et panis in abscondito suavior ".18 Et ignoravit quod ibi sint umbrae,et in profundis inferni convivae eius.

Veja também

Publicidade