1 Oraculum. Verbum Domini in terra Ha drachet Damasci requiei eius,quia Domini est oculus Aramsicut omnes tribus Israel.

2 Emath quoque in terminis eiuset Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde.

3 Et aedificavit Tyrus munitionem suamet coacervavit argentum quasi pulveremet aurum ut lutum platearum.

4 Ecce Dominus possidebit eamet percutiet in mari fortitudinem eius;et haec igni devorabitur.

5 Videbit Ascalon et timebit,et Gaza dolore torquetur nimis,et Accaron, quoniam confusa est spes eius;et peribit rex de Gaza,et Ascalon non habitabitur.

6 Et habitabit spurius in Azoto,et disperdam superbiam Philisthim.

7 Et auferam sanguinem eius de ore eiuset abominationes eius de medio dentium eius,et relinquetur etiam ipse Deo nostro,et erit quasi dux in Iuda,et Accaron quasi Iebusaeus.

8 Et circumdabo domum meam ut praesidiumcontra euntes et revertentes;et non transibit super eos ultra exactor,quia nunc vidi in oculis meis.

9 Exsulta satis, filia Sion;iubila, filia Ierusalem.Ecce rex tuus venit tibiiustus et salvator ipse,pauper et sedens super asinumet super pullum filium asinae.

10 Et disperdam currum ex Ephraimet equum de Ierusalem;et confringetur arcus belli,et loquetur pacem gentibus.Et imperium eius a mari usque ad mareet a flumine usque ad fines terrae.

11 Tu quoque: in sanguine testamenti tuiextraho vinctos tuos de lacu,in quo non est aqua.

12 Convertimini ad munitionem,vincti spei;hodie quoque annuntians:Duplicia reddam tibi.

13 Nam extendi mihi Iudam quasi arcum,implevi Ephraim;et suscitabo filios tuos, Sion,super filios tuos, Graecia,et ponam te quasi gladium fortium.

14 Et Dominus super eos videbitur,et exibit ut fulgur iaculum eius;et Dominus Deus in tuba canetet vadet in procellis austri.

15 Dominus exercituum proteget eos;et devorabunt et conculcabunt lapides fundaeet bibent, agitabuntur quasi vinoet replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.

16 Et salvabit eos Dominus Deus eorumin die illaut gregem populi sui,quia lapides coronaefulgebunt super terram eius.

17 Quid enim bonum eius est,et quid pulchrum eius!Frumentum succrescere facit iuvenes,et mustum virgines.