Pular para o conteúdo
Publicidade

Regum I 2

1 Exultavit cor meum in Domino,

et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;

dilatatum est os meum super inimicos meos :

quia lætata sum in salutari tuo.

2 Non est sanctus, ut est Dominus,

neque enim est alius extra te,

et non est fortis sicut Deus noster.

3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;

recedant vetera de ore vestro :

quia Deus scientiarum Dominus est,

et ipsi præparantur cogitationes.

4 Arcus fortium superatus est,

et infirmi accincti sunt robore.

5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt :

et famelici saturati sunt,

donec sterilis peperit plurimos :

et quæ multos habebat filios, infirmata est.

6 Dominus mortificat et vivificat ;

deducit ad inferos et reducit.

7 Dominus pauperem facit et ditat,

humiliat et sublevat.

8 Suscitat de pulvere egenum,

et de stercore elevat pauperem :

ut sedeat cum principibus,

et solium gloriæ teneat.

Domini enim sunt cardines terræ,

et posuit super eos orbem.

9 Pedes sanctorum suorum servabit,

et impii in tenebris conticescent :

quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

10 Dominum formidabunt adversarii ejus :

et super ipsos in cælis tonabit.

Dominus judicabit fines terræ,

et dabit imperium regi suo,

et sublimabit cornu christi sui.

Veja também