Pular para o conteúdo
Publicidade

Judicum 20

1 Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de usque Bersabee, et terra , ad Dominum in Maspha. 2 Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum. 3 (Nec latuit filios quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset, 4 respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti : 5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. 6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ : quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël. 7 Adestis, omnes filii Israël : decernite quid facere debeatis. 8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit : Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum : 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus. 10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. 11 Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.

12 Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur tantum nefas in vobis repertum est ? 13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum : 14 sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. 15 Inventique sunt viginti quinque millia de educentium gladium, præter habitatores Gabaa, 16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes : et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. 17 Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.

18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum, atque dixerunt : Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester. 19 Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa : 20 et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare cœperunt. 21 Egressique filii de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. 22 Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt : 23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen. 24 Cumque filii Israël altera die contra filios ad prælium processissent, 25 eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.

26 Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino : jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, 27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei, 28 et Phinees filius Eleazari filii præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt : Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere ? Quibus ait Dominus : Ascendite : cras enim tradam eos in manus vestras. 29 Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa : 30 et tertia vice, sicut semel et bis, contra exercitum produxerunt. 31 Sed et filii audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros : 32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. 33 Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt, 34 et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin : et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. 35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.

36 Filii autem cum se inferiores esse vidissent, cœperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. 37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga cædentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. 38 Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent : ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. 39 Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris), 40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere : Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri : 41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, 42 et ad viam deserti ire cœperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis. 43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. 44 Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.

45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem : et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. 46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi. 47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor. 48 Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos vorax flamma consumpsit.

Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Dã
Hoje: Tel Dan
דָּןdan
33,25° N, 35,65° L
Citado em 25 versículosTb.: Laís
Ver página completa
Lugar Bíblico
Região / Território
Gileade
Hoje: Tell edh Dhahab esh Sherqiyeh
גִּלְעָדgilad
32,19° N, 35,69° L
Citado em 86 versículos
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Levi
Arão
אַהֲרֹ֤ןaharon
Arão, irmão de Moisés, falou por ele diante do faraó e foi o primeiro sumo sacerdote de Israel, consagrado com os filhos para o sacerdócio (Êxodo 4:14).
Significado: “Exaltado, iluminado”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Betel
Hoje: Beitin (Betel)
בֵּֽיתְ־אֵלbet-el
31,92° N, 35,24° L
Citado em 69 versículos
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Benjamim
Benjamim
בִנְיָמִֽיןbinəyamiynΒενιαμινBeniamin
Benjamim, o filho mais novo de Jacó, nasceu de Raquel, que morreu no parto e o chamou Benoni; deu origem à tribo de Benjamim (Gênesis 35:18).
Significado: “Filho da mão direita”
Ver página completa
Todos os capítulos de Judicum 21
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.