46 Et ait Maria :
Magnificat anima mea Dominum :
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ :
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.