Pular para o conteúdo
Publicidade

Lucas 1

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68 Benedictus Dominus Deus Israël,

quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69 et erexit cornu salutis nobis

in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum,

qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71 salutem ex inimicis nostris,

et de manu omnium qui oderunt nos :

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :

et memorari testamenti sui sancti :

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,

daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,

serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso,

omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :

præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus

in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiæ Dei nostri,

in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :

ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Veja também