Pular para o conteúdo
Publicidade

Lucas 19

1 Et ingressus perambulabat . 2 Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : 3 et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 Ait ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. 14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. 15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : 21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? 24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me. 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? 34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere : 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Jericó
Hoje: Tell el Alayiq
ἹεριχώHierichōיְרִיחוֹyericho
31,85° N, 35,44° L
Citado em 5 versículos
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Jesus
ἸησοῦςIēsoûsיֵשׁוּעַyeshua
Jesus, o Cristo, Filho de Deus, nasceu de Maria em Belém, anunciou o reino de Deus, morreu crucificado sob Pôncio Pilatos e ressuscitou ao terceiro dia (Mateus 1:16).
Significado: “O Senhor salva”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Jesus
ἸησοῦςIēsoûsיֵשׁוּעַyeshua
Jesus, o Cristo, Filho de Deus, nasceu de Maria em Belém, anunciou o reino de Deus, morreu crucificado sob Pôncio Pilatos e ressuscitou ao terceiro dia (Mateus 1:16).
Significado: “O Senhor salva”
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
ἹερουσαλήμHierousalēmיְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaim
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Betfagé
Hoje: Et Tur
ΒηθφαγήBēthphagē
31,78° N, 35,25° L
Citado em 3 versículos
Ver página completa
Todos os capítulos de Lucas 24
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.