Publicidade

2 Samuel 22

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,2 et ait: Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,scutum meum et cornu salutis meae!Munimentum meum et refugium meum.Salvator meus, de violentia liberabis me.4 Laudabilem invocabo Dominumet ab inimicis meis salvus ero.5 Quia circumdederunt me fluctus mortis,torrentes Belial terruerunt me;6 praeoccupaverunt me laquei mortis.7 In tribulatione mea invocavi Dominumet ad Deum meum clamavi;et exaudivit de templo suo vocem meam,et clamor meus venit ad aures eius.8 Commota est et contremuit terra;fundamenta caelorum concussa suntet conquassata, quoniam iratus est.9 Ascendit fumus de naribus eius,et ignis de ore eius vorabat;carbones incensi sunt ab eo.10 Et inclinavit caelos et descendit,et caligo sub pedibus eius.11 Et ascendit super cherub et volavitet devolavit super pennas venti.12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,tenebrosas aquas, nubes densissimas.13 Prae fulgore in conspectu eiusincensi sunt carbones ignis.14 Intonuit de caelo Dominus,et Excelsus dedit vocem suam.15 Misit sagittas et dissipavit eos,fulguravit fulmina et conturbavit eos.16 Et apparuerunt effusiones maris,et revelata sunt fundamenta orbisab increpatione Domini,ab inspiratione spiritus furoris eius.17 Misit de excelso et assumpsit me,traxit me de aquis multis;18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.19 Praevenerunt me in die afflictionis meae,et factus est Dominus firmamentum meum;20 et eduxit me in latitudinem,liberavit me, quia complacui ei.21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,22 quia custodivi vias Dominiet non egi impie a Deo meo.23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,et a praeceptis eius non recessi;24 et fui immaculatus cum eoet custodivi me ab iniquitate mea.25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.26 Cum sancto sanctus eriset cum viro innocente innocens eris;27 cum electo electus eriset cum perverso callidus eris.28 Et populum pauperem salvum facieset oculos superborum humiliabis,29 quia tu lucerna mea, Domine,et Deus meus illuminat tenebras meas.30 In te enim aggrediar hostium turmas,in Deo meo transiliam murum.31 Deus, immaculata via eius,eloquium Domini igne examinatum;scutum est omnium sperantium in se.32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?Et quae rupes praeter Deum nostrum?33 Deus, qui accinxit me fortitudineet complanavit perfectam viam meam,34 coaequans pedes meos cerviset super excelsa statuens me;35 docens manus meas ad proelium,et tendunt arcum aereum brachia mea.36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,et exauditio tua magnificavit me.37 Dilatasti gressus meos subtus me,et non sunt infirmati tali mei.38 Persequebar inimicos meos et conterebamet non convertebar, donec consumerem eos.39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:ceciderunt sub pedibus meis.40 Accinxisti me fortitudine ad proelium,incurvasti insurgentes in me subtus me.41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum,odientes me, et disperdidi eos.42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret,ad Dominum, et non exaudivit eos.43 Contrivi eos ut pulverem terrae,quasi lutum platearum comminui eos.44 Salvasti me a contradictionibus populi mei,constituisti me in caput gentium.Populus, quem ignorabam, servit mihi,45 filii alieni blandiuntur mihi,auditu auris oboediunt mihi.46 Filii alieni defluuntet contremiscunt ex arcibus suis.47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea,et exaltetur Deus, petra salutis meae.48 Deus, qui das vindictas mihiet deicis populos sub me.49 Qui educis me ab inimicis meiset ab insurgentibus in me elevas me;a viro iniquo liberas me.50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,et nomini tuo cantabo:51 Magnificat salutes regis suiet facit misericordiam christo suo Davidet semini eius in sempiternum ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue