1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David

2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea

3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde

4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo

5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius

6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius

7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum

8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas

9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes

10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave

11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea

12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc

13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi

14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade

16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam

17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam

18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam

19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui

21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde

22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis

24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum

25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei

26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis

28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus

31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua

32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius

33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est

34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis

35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est

36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis

37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus

38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis

39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu

1 Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.

2 Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.

3 Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde.

4 Qui dixit ad eum: " Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi? ". Dixitque ei Amnon: " Thamar sororem Absalom fratris mei amo ".

5 Cui respondit Ionadab: " Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: "Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius" ".

6 Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: " Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius .

7 Misit ergo David ad Thamar domum dicens: " Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum ".

8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas.

9 Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: " Eicite universos a me ". Cumque exissent omnes,

10 dixit Amnon ad Thamar: " Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua . Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.

11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: " Veni, cuba mecum, soror mea ".

12 Quae respondit ei: " Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc.

13 Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi ".

14 Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa.

15 Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: " Surge, vade! ".

16 Quae respondit ei: " Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti ". Et noluit audire eam;

17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: " Eice hanc a me foras et claude ostium post eam ".

18 Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam.

19 Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.

20 Dixit autem ei Absalom frater suus: " Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac . Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui.

21 Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.

22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.

23 Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis.

24 Venitque ad regem et ait ad eum: " Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum ".

25 Dixitque rex ad Absalom: " Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te ". Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.

26 Et ait Absalom: " Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus ". Dixitque ad eum rex: " Cur vadet tecum? ".

27 Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis.

28 Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: " Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes ".

29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.

30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: " Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus .

31 Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.

32 Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: " Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius.

33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: Omnes filii regis occisi sunt", quoniam Amnon solus mortuus est ".

34 Fugit autem Absalom.Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: " Video homines per viam Oronaim ".

35 Dixit autem Ionadab ad regem: " Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est ".

36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.

37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.

38 Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis.

39 Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.