Publicidade

Números 22

1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum9 quid sibi volunt homines isti apud te10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

1 Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.2 Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,3 valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel,4 dixit ad maiores natu Madian: " Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ".Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: " Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.6 Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ".7 Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,8 ille respondit: " Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus ". Manentibus illis apud Balaam,9 venit Deus et ait ad eum: " Quid sibi volunt homines isti apud te? ".10 Respondit: " Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me11 dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".12 Dixitque Deus ad Balaam: "Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est ".13 Qui mane consurgens dixit ad principes: " Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum ".14 Reversi principes dixerunt ad Balac: " Noluit Balaam venire nobiscum ".15 Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit.16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: " Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me;17 paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti" ".18 Respondit Balaam: " Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar.19 Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus ".20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: " Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias ".21 Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.22 Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum.23 Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,24 stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.25 Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam;26 et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.27 Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.28 Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: " Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio? ".29 Respondit Balaam: " Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem! ".30 Dixit asina: " Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi ". At ille ait: " Numquam ".31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.32 Cui angelus Domini: " Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.33 Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem ".34 Dixit Balaam: " Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar ".35 Ait angelus Domini: " Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris ". Ivit igitur cum principibus Balac.36 Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;37 dixitque ad Balaam: " Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo? ".38 Cui ille respondit: " Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? ".39 Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant.41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.

Veja também

Publicidade
Logo Bíblia

Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-03-06_21-15-35-green