1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
1 Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem;3 et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem;5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram,6 praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.7 Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis.8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;9 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,10 decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni;11 et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum.12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus,15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim;16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius.17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum.20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim,21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius.23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem,37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.39 Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ".